Hľadaný výraz: 2Mach 1,24-30, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
24 Erat autem oratio hunc habens modum: “ Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus, 25 solus praestans, solus iustus et omnipotens et aeternus; qui liberas Israel de omni malo, qui fecisti patres electos et sanctificasti eos, 26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuam et sanctifica. 27 Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. 28 Afflige opprimentes nos et contumeliam facientes in superbia. 29 Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses ”. 30 Sacerdotes autem psallebant hymnos.

1

mail   print   facebook   twitter